monumenta.ch > Hieronymus > sectio 1 > sectio 12 > bsbClm6224.184 > sectio 35 > bsbClm6224.207 > sectio 19 > 22 > uwbM.p.th.q.1a.253 > sectio 34 > sectio 44

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 5, 44
Ergo splendori gloriae non permisceas nostrae atramentum naturae, non luci nebulam humanae carnis offundas. Rursus passionem praedicans, si nequaquam id quod est passibile recognoscas, pietatem Domini refellisti, salutem tuam negasti. Unde amentes eos aestimare debemus, qui audientes dicentem Dei Filium: Quid me caedis ? secundum naturam divinitatis subiectum iniuriae putaverunt. Dixit enim: Quid me caedis? sed caedem divina natura non sensit. Dixit: Dorsum meum dedi in flagella, et maxillas meas in palmas: vultum autem meum non converti a confusione sputorum. . Dorsum dixit et maxillas et vultum, hoc est, humani corporis portiones. Quod enim caro Verbi patiebatur vel manens in carne, Dei Verbum patiebatur carne, sicut scriptum est: Christo in carne passo ; in se utique pro corporis assumptione referebat; ut quae nostra sunt, in se ipse susciperet, et suis circumvestiret humana.